Magnificat

Magnificat

Choir Of King'S College, Cambridge

Длительность: 6:22
Год: 2020
Скачать MP3

Текст песни

Magníficat ánima mea Dóminum.
Et exultávit spíritus meus: in Deo salutári meo.
Quia respéxit humilitátem ancíllae suae:
Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes.
Quia fécit mihi mágna qui pótens est: et sánctum nómen eius.
Et misericórdia eius in progénies et progénies timéntibus eum.
Fécit poténtiam in bráchio suo: dispérsit supérbos mente cordis sui.
Depósuit poténtes de sede: et exaltávit húmiles.
Esuriéntes implévit bonis: et dívites dimísit inánes.
Suscépit Ísrael púerum suum: recordátus misericórdiae suae.
Sicut locútus est ad patres
nostros: Ábraham, et sémini eius in saecula.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto,
Sicut erat in princípio, et nunc,
et semper, et in sæcula sæculórum. Amen.