Missa Pro Defunctis In E-Flat Major, Hocj A1.3: Iii. Sequentia, 2. Salva Me, Fons Pietatis

Missa Pro Defunctis In E-Flat Major, Hocj A1.3: Iii. Sequentia, 2. Salva Me, Fons Pietatis

Gudrun Sidonie Otto

Длительность: 5:20
Год: 2020
Скачать MP3

Текст песни

Salva me, fons pietatis.
Recordare Iesu pie,
Quod sum causa tuae viae:
Ne me perdas illa die.
Quaerens me, sedisti lassus:
Redemisti crucem passus:
Tantus labor non sit cassus.
Iuste iudex ultionis,
Donum fac remissionis,
Ante diem rationis.
Ingemisco, tanquam reus:
Culpa rubet vultus meus:
Supplicanti parce Deus.
Qui Mariam absolvisti,
Et latronem exaudisti,
Mihi quoque spem dedisti.
Praeces meae non sunt dignae:
Sed tu bonus fac benigne,
Ne perenni cremer igne.
Inter oves locum praesta,
Et ab haedis me sequestra,
Statuens in parte dextra.
Confutatis maledictis,
Flammis acribus addictis,
Voca me cum benedictis.