L'Incoronazione Di Poppea, Sv 308: Oblivion Soave
Guillemette Laurens, Michel Godard, & Claudio Monteverdi
3:27Iam moriar mi Fili Quis nam poterit matrem consolare In hoc fero dolore in hoc tam duro Tormento? Iam moriar mi Fili Mi Jesu, O Jesu mi sponse Sponse mi, dilecte mi Mea spes, mea vita Me deferis heu vulnus cordis mei Respice, Jesu mi, respice, Jesu, precor Respice matrem tuam Quae gemendo pro te pallidas languet Atque in morte funesto In hac tam dura Et tam immani Cruce Tecum petit affigi Mi Jesu, O Jesu mi O potens homo, O Deus En inspectores heu tanti doloris Quo torquetur Maria Miserere gementis tecum Quae extincta sit Quae per te vixit Sed promptus ex hac vita Discedis o mi Fili Et ego hic ploro Tu confringes infernum Hoste victo superbo Et ego relinquor praeda Doloris solitaria et maesta Te pater almus, te que fons Amoris, suscipiant laeti Et ego te non videbo O pater, o mi sponse Haec sunt, promissae Archangeli Gabrielis Haec illa excelsa sedes antiqui patris David Sunt haec regalia serta quae tibi cingant crines Haec ne sunt aurea sceptra et fine, regnum Affigi duro ligno et clavis laniari atquae corona Ah Jesu, ah Jesu mi en mihi dulce mori Ecce plorando Ecce clamando rogat te misera Maria Nam tecum mori est illa gloria et vita Hei Fili non respondes Heu surdus es ad flectus atquae querelas O mors o culpa o inferne esse sponsus meus Mersus in undis velox O terrae, centrum aperite profundum Et cum dilecto meo me quoque absconde Quid loquor? Heu, quid spero, misera? Heu iam quid quero? O Jesu, o Jesu mi, non sit quid volo Sed fiat quod tibi placet! Vivat maestum cor meum pleno dolore! Pascere, Fili mi, Matris amore