Stella Splendens
Jordi Savall
7:06Ia Iocundare, plebs fidelis, cuius Pater est in celis, recolens Ezechielis prophete preconia. Ib Est Iohannes testis ipsi, dicens in Apocalipsi: “Vere vidi, scripsi vera testimonia. IIa Circa thronum maiestatis cum spiritibus beatis quatuor diversitatis adstant animalia. IIb Formam primum aquilinam et secundum leoninam, sed humanam et bovinam adstant, gerunt alia”. IIIa Forme formant figurarum formas evangelistarum, quibus imber doctrinarum stilat in ecclesia. IIIb Hii sunt Marcus et Matheus, Luchas, et quem Zebedeus, Pater misit tibi, Deus, dum laxaret recia. IVa Formam viri dant Matheo, quia scribit sic de Deo, sicut descendit ab eo quem plasmavit hominem. IVb Lucas est bos in figura, qua pretendit in scriptura hostiarum tangens iura legis sub velamine. Va Horum rivo debriatis sitis crescat caritatis ut de fonte deitatis saciemur plenius. Vb Horum trahat nos doctrina viciorum de sentina sic que ducat ad divina ab une superius. Amen.