Adoro Te Devote

Adoro Te Devote

Juliano Ravanello

Длительность: 6:13
Год: 2014
Скачать MP3

Текст песни

Adoro te devote, latens Deitas
Quæ sub his figuris vere latitas
Tibi se cor meum totum subjicit
Quia te contemplans totum deficit

Visus, tactus, gustus in te fallitur
Sed auditu solo tuto creditur
Credo quidquid dixit Dei Fílius
Nil hoc verbo veritatis verius

In cruce latebat sola Deitas
At hic latet simul et humanitas
Ambo tamen credens atque confitens
Peto quod petivit latro pœnitens

Plagas, sicut Thomas, non intueor
Deum tamen meum te confiteor
Fac me tibi semper magis credere
In te spem habere, te diligere

O memoriale mortis Domini!
Panis vivus, vitam præstans homini!
Præsta meæ menti de te vivere
Et te illi semper dulce sapere

Pie pellicane, Jesu Domine
Me immundum munda tuo sanguine
Cujus una stilla salvum faceret
Totum mundum quit ab omni scelere

Jesu, quem velatum nunc aspicio
Oro fiat illud, quod tam sitio
Ut, te revelata cernens facie
Visu sim beatus tuæ gloriæ. Amen